CREBRATA Tela

CREBRATA Tela
CREBRATA Tela
apud Plin. l. 11. c. 24. ubi de aranearum teils, Quam non ad haec videtur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte, per se tenax ratio tramae: est tela dense texta et multô subtemine farta, quae res pexitatem floccorum facit. Ideo vestes, quae ad hiemem et frigus parantur, densô subtemine texi iubet Hesiodus in ἔργοις, v. 536. quo molliores sint calidioresque:
Στήμονι δ` εν ταύρῳ πολλὴν κρόκα μηρύσαςθαι.
In solo enim subtemine est mollities illa lanuginosa, quae panno supereminet, et quam pectit ac polit spina fullonis. Quam in rem insignite facit locus Platonis in Politico, Ο῞σα δὲ γ᾿ αὖ τῇ γνάψεως ὁλκῇ ἐμμετρως την μαλακο τητα ἔχει, ταῦτα ἄρα κρόκην μεν´ νηθέντα, τὴν δὲ ἐπι, εταγ μεν´ην αὐτοῖς εἶναι τεχνην, κροκονητικὴν, Quae spinae fulloniae tractui et politurae accommodatam habent mollitiem, ca postquam neta sunt, subteminis nomine vocantur etc. Sensus est, in subtemine nendo ita haberi rationem floccorum excitandorum, ut possint commode pecti et poliri fullonis spinis. Cum itaque subremen sit mollius stamine, quo densius subtemen et crebrius, eo vestis mollior et pexior: utque κροκὺς, floccus, in subtemine, quod malacam vestem facit, ita et pexitas, quae arte politurae concinnatur, h. e. τῇ γνάψει. Porro ab uno tantum latere pexi illi flocci; unde prosa, pexa tunica in Glossar. cui opponitur inversa etc. Vide Salmas. ad Solin. po. 391. et plura de voce Crebrescere, apud Barthium, Animadvers. ad Statium Part 2 p. 885.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • TELA — I. TELA apud Virgilium, Georg. l. 1. v. 285. et licia telae Addere instrumentum iugale est, seu iugum, inquo tela texebatur et inque exteudenbantur stamina. Hinc tela iugalis, Catoni, c. 14. ubi in villar aedificauda telas iugales duas, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”